- SARABAITAE
- SARABAITAEMonachorum genus, qui nullam Regulam sequentes, suô lubitu vivebant et bini aut terni passim per villas urbesque vagabantur, accurate descripti a Benedicto Regul. c. 1. Cassianus Collat. 18. c. 7. Sextum genus Monachorum, quod per Ananiam et Sapphiram pullulavit, i. e. Sarabaitae, quique ab eo, quod a coenobiali disciplina semetipsos sequstrant, suasque liberi appetunt voluptates, ahusive dicti sunt linguâ Aegyptiacâ. Hieronymo ad Eustochium de Custod. Virgin. appellantur Remobeth, aquo acriter exagitantur. Aliter Renuitae, apud eundem Cassianum Collat. l. 3. c. 24. Non Monachos, ut falso nominamur, sed Sarabaitas, i. e. Renuitas, qui iugum regularis disciplinae renuimus. S. Nilo dicuntur κυκλεύοντες μοναχοὶ ἑνεκα χρημάτων, Monache circumforanei lucri causâ, de quibus peculiarem tractatum scrisit. Voci origo, ab Hebr. sarabim: i. e. rebelles; quod vocabulum, aliunde Hebraeis ignotum, Chaldaeis Aegyptiisque familiare fuit, apud quos sic Monachi dicti funt, qui omnis disciplinae iugô excussô, suô solum arbitratu, vivebant. Exstat id semel tantûm in Scriptura, Ezechielis videl. c. 2. v. 6. Fili hominis, ab iis (gente rebelli) ne timeto, et ab illorum verbis ne metuito, quia rehelles sunt et spinae tecum, et cum scorpionibus habitas. Ubi rebelles, in Hebraeo sunt sarabim, a Chald. rebellare seu renuere; und sarban, i. e. rebellis et farbanuth, i. e. rebellio. Indigitat nempe Propheta voce hâc eos, qui renuentes iugo Dei se submittere et propriis affectibus indulgentes, extra praescriptum legis iter, in transversum abripi se sinebant. LXX. Interpretes, διότι παροιςτρήσουσιν, hîc habent, quia tamquam oestrô agitati insanient et ferentur in praeceps: quod vim vocum Gap desc: Hebrew satis exprimit. De huiusmodi porro Monachis ita Auctor Sermonum ad fratres in Eremo, sub Augustini nomine, Serm. 29. Solâ voce paupertatem et abstinentiam praedicant, sed digitô suô non cogitant ea movere. Corpora despectis vestibus t5egunt, foris ostendunt, sed intus purpurâ ad carnem induuntur. In cinere praedicant se iacere, sed excelsa palatia non despiciunt. Angelicam faciem foris ostendunt, sed lupina corda eos habere non dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobisscripsit pater Hieronymus, quorum genus est omni affectu vitandum etc. Apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte postor. l. 4. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.